Potrebbe derivare dal nome medioevale
Odescalco, forma
aferetica del nome longobardo
Godescalcus (con il significato di "servo di Dio").
Di questo nome si ha un esempio in un atto dell'anno 1283: "Nos Otto Dei gratia Paderbornensis electus notum facimus et presentibus publice protestamur, quod Godescalcus quondam villicus noster in Bekene omne ius suum, quod in eadem habebat villicatione, accedente consensu heredum suorum pro centum et viginti marcis denariorum legalium vendidit nobis, tradidit et in manus nostras libere resignavit. Qua resignacione facta nos de consensu et assensu honorabilium virorum decani et capituli ecclesie nostre in restaurum dicte pecunie curtem in Selininchosen et tres mansos in Bennenhosen sitos ad prefatam villicationem Bekene pertinentes in pratis, pascuis, silvis, cespitibus et aliis pertinenciis, iuribus et proventibus simul cum iure advocatie porreximus eidem Godescalco et suis heredibus libere possidenda, donec per nos vel nostros successores dicta pecunia eidem Godescalco vel suis heredibus fuerit plenarie persoluta. Et tunc dicta bona ad nos cum integritate qualibet revertentur. Et ego Godescalcus recognosco omnia predicta esse vera, et quia sigillo non utor, petivi nomine meo sigillum capituli Paderbornensis apponi presentibus in testimonium premissorum. Et nos decanus et capitulum Paderbornense ad peticionem dicti Godescalci et heredum suorum sigillum capituli nostri una cum sigillo venerabilis domini nostri Ottonis electi Paderbornensis in signum consensus et ratihabicionis duximus presentibus apponendum. Datum feria ante Penthecosten, anno Domini M.C.C.LXXXIII.".
Un Odescalco fu vescovo di Trento dall'anno 854 fino all'anno 864 mentre nella prima metà del 1500 Paolo Odescalco è legato ed inquisitore e diverrà succesivamente vescovo di Atri e di Penna.
Il cognome
Odescalchi ha un piccolo
ceppo nel milanese, uno nel reggiano ed uno a Roma e nel romano.